monumenta.ch > Hieronymus > 37
Hieronymus, Epistulae, 2, 36. Seu rescriptum HIERONYMI AD DAMASUM <<<     >>> 38. AD MARCELLAM ,

37. AD MARCELLAM. SHOW APPARATUS

1  Nuper cum Rheticii Augustodunensis episcopi, qui quondam a Constantino Imperatore sub Silvestro Episcopo, ob causam Montensium missus est Romam, Commentarios in Canticum Canticorum perlegissem, quod Hebraei vocant SIR ASSIRIM, vehementer miratus sum, virum eloquentem praeter ineptias sensuum caeterorum Tharsis urbem, putasse Tarsum, in qua Paulus apostolus natus sit, et aurum Ophaz Petrum significare, quia Cephas in Evangelio idem Petrus sit appellatus. Habuerat utique et in Ezechiele idipsum verbum, ubi de quatuor animalibus scribitur: 'Et species rotarum sicut species Tharsis', et in Daniele de Domino: 'Et corpus eiusdem ut Tharsis'. Quod Aquila chrysolitum, Symmachus hiacyntum interpretantur. Et in psalmo: 'In spiritu violento conteres naves Tharsis'. Et inter lapides qui in ornatu sacerdotis, tribuum nominibus sculpti sunt, eiusdem lapidis nomen inseritur, et omnis fere Scriptura hoc vocabalo referta est. De Ophaz vero quid dicam, cum supra dictus Daniel propheta in tertio anno Cyri regis Persarum, post tres hebdomadas ieiunii atque tristitiae dicat: 'Extuli oculos meos, et vidi, et ecce vir unus vestitus baddim, et renes eius cincti auro Ophaz'. Plura quippe apud Hebraeos auri sunt genera. Unde ob distinctionem, nunc OPHAZ positum est, ne quis ZAAB putaret, quod in Genesi cum lapide carbunculo praedicatur. 2  Quaeris si Tharsis lapis chrysolithus sit, aut hiacynthus, ut diversi interpretes volunt, ad cuius coloris similitudinem Dei species scribatur, quare Ionas propheta Tharsis ire velle dicatur, et Salomon et Iosaphat in regnorum libris naves habuerint, quae de Tharsis solitae sint exercere commercia. Ad quod facilis est responsio ὀμώνυμον esse vocabulum, quod et Indiae regio ita appelletur, et ipsum mare, quia caeruleum sit, et saepe solis radiis percussum, colorem supra dictorum lapidum trahat, et a colore nomen acceperit. Licet Iosephus TAU littera commutata, Graecos putet Tarsum appellasse pro Tharsis. 3  Innumerabilia sunt, quae in illius mihi commentariis sordere visa sunt. Est quidem sermo compositus, et Gallicano cothurno fluens: sed quid ad interpretem, cuius professio est, non quo ipse disertus appareat, sed quo eum, qui lecturus est, sic faciat intelligere, quomodo ipse intellexit qui scripsit. Rogo, non habuerat decem Origenis volumina? non Interpretes caeteros? non certe aliquos necessarios Hebraeorum, ut aut interrogaret, aut legeret, quid sibi vellent quae ignorabat? Sed tam male videtur existimasse de posteris, ut nemo posset de eius erroribus iudicare. 4  Frustra ergo a me eiusdem viri commentarios postulas, cum mihi in illis displiceant multo plura, quam placeant. Quod si opposueris, cur caeteris dederim, audies, non omnes iisdem vesci debere cibis. Iesus in deserto plures hordeaceis panibus pascit, frumentaceis pauciores. Corinthii in quibus audiebatur fornicatio qualis nec inter gentes, lacte pascuntur, quia necdum poterant solidum cibum capere. Ephesii autem in quibus nullum crimen arguitur, ab ipso Domino coelesti vescuntur pane, et sacramentum, quod a seculis absconditum fuerat, agnoscunt. Neque vero eorum qui a me exemplaria acceperunt, vel auctoritate vel aetate ducaris, quum et Daniel puer senes iudicet, et Amos pastor caprarum, in sacerdotum principes invehatur.
Hieronymus HOME